NMSAT :: Networked Music & SoundArt Timeline

1673 __ « Phonurgia Nova sive conjugium mechanico-physicum artis & naturae paranympha phonosophia concinnatum » — « quomodo omnis generis instrumentorum musica in remotissima spacia propagari posit »
Athanasius Kircher (1608-1680)
Original excerpt : « PHONURGIÆ - LIBER I.[...] Sectio VI. Acrchitectonica. Instrumentorum Acusticorum, Quorum ope per sonos quà articulos ad maximam locorum di∫tantiam, Quemlibet reciproco corre∫pon∫u, mentem ∫uam alteri quantumvis dißito mani∫es∫tare po∫∫e, experientiâ demon∫tratur.Caput 1. De Origine Artis Acusticæ.[...] Primò itaque ante omnia in tubis concavis cylindraceis experimentum feci, quod quamvis ∫ucce∫∫um non in∫elicem, vox tamen ad ∫patium remotum, quod ∫perabam, non ∫e extendebat ; unde periculum in tubo conico, ∫ive in turbinem projecto feci, effectu∫que inde re∫ulans ∫em mihi dedit per continuatam longitudinis proportionem id tandem, quod quærebam, obtinendi. [...] Janitores no∫tri de re quadam, ∫ive de ho∫pitum adventu, ∫ive de quacunque alia re me monituri, ne per varias domus ambages meum adire Mu∫æum illis incommodum foret, intra portam janitoriam ∫tantes mihi loquebantur in remoto cubiculi mei rece∫∫u commoranti & tanquam ∫i præ∫entes, quæcunque vellent, dis∫tinctè & clarè poro∫erebant, quibus & ego mox codem vocis tenore pro negotiorum exigentia per orificum ubi re∫pondebam, imò nemo quicquam intra hotti di∫tinctum paulò elatiori voce prolatum dicere poterat, quod intra cubiculum non audirem ; quæ res uti nova & inaudita Mu∫æum vi∫itantibus videbatur, dum loquentes audirent, neque tamen, qui loquerentur, viderent, ita quoque, ne illos alicujus vetitæ artis ∫u∫pocione attonitos ∫u∫penderem, clande∫tinam artificii ∫tructuram o∫tendi ; quæ res, dici vix pote∫t, quàm multos etiam ex Proceribus Urbis ad videndum, & audiendum manchinamentum attraxerit ; quod ideo hîc Lectori ∫igni∫icandum cen∫ui, ne∫ibi per∫uaderet novum hoc hujus temporis inventum, e∫∫e ex Anglia prolatum, fed ante 24. circiter annos in Collegio Romano, eo, quo paulò ante dixi, modo exhibitum, typí∫que commi∫∫um e∫∫e, quemadmodum complures adhuc inter vivos, tum Patres no∫tri, um exteri, qui Mu∫æum meum rarioribus rebus confertim vi∫itare dignabantur, te∫tari po∫∫unt. Fuit & po∫ta idem tubus per vocis in remoti∫∫ima ∫pacia propagationem felici∫anè ∫ucce∫∫u omnium ∫tupore comprobarus. Accidit porrò, ut Mu∫æum meum privatum in aptiorem patentiorémque Collegii Romani locum quem Galleriam vocant, transferre cogerer, intra quam & paulò ante dictus tubus tran∫latus, etiamnum ab omnibus exteris ∫pectatur & auditur ∫ub nomine Delphici Oraculi intitulatus, hàc tamen differentiâ, ut quod tubus, qui primò elatiori voce prolata verba in remota ∫pacia diffu∫a palam propagabat ; nunc ∫ubmi∫à & occulta voce clam in ludicris oraculis ficti∫que con∫ultationibus peragat eo artificio, ut nemo ad∫tantium de ∫ecreto, reciproca colloquentium mu∫∫itatione in∫tituto percipere quicquam valeat, quod & advenis in hunc u∫que diem exhibitur non ∫ine dæmonis alicujus latentis ∫us∫picione, eorum qui machinam non capiunt ; nam & ∫tatua os ad normam loquentis aperit & claudit, oculos movet, ideo autem huju∫modi artificium condidi, ut impo∫turas & fallacias fraudé∫que veterum Sacerdotum in Oraculorum con∫ultatione o∫tenderem. Dum enim per tubos fictos (quos in Oedipo de∫criptos vide) re∫pon∫a darent, populum unà ad oblationes profuse faciendas, ∫is exaudiris vellent, cogebant ; atque proinde hâc fraude magnum illis lucri incrementum cederet ; quamvis dæmones clam quoque ∫e∫e eorum operibus immi∫cui∫∫e non negem : Sed jam ad Tubum no∫trum Conicum revertamur. [...]Phonurgiæ Liber I - Sect. VII. De Fabricis Diversorum Organorum.Caput X. De variis aliis artificiis mirificis, quæ dictorum tuborum beneficio fieri po∫∫unt, & dicitur Magia Phonurgica.Technasmai. Amænissimam musicam tum vocibus, tum omni in∫trumentorum genere in∫tructam, ad duo, aut tria milliaria exhibere, ita ut nemo, unde veniat, concipere queat.Requirit hæc Mu∫ica locum ∫eparatu in aliquo Principis curio∫i Palatio data opera ex∫tructum. Sit Palatium Principis, A B C D. fiat intra Palatium locus ad omnibus aliis ∫eparatus ; E F G P. & in eo fornix ex gyp∫o in convacam ∫phœræ ∫uperficiem, cyclopla∫ticâ formâ quàm lævi∫∫imè elaborato, uti fignant F G S H. in F I H. ∫ectus, & infra po∫itum ∫patium F I G P. deputetur Cantoribus, & Aulædis, cæterí∫que Organedis. habeat autem hoc receptaculum portam ∫ecretam K. & fene∫tram vitream, per quam, quantum fatis erit, locus illuminari po∫∫it. His omnibus apparatis, extendatur ex ∫upramemoratis tubis unus, 22. palmorum longitudinem habens, uti tubus I L M N. qui ad & L. & I. cum circulari fornicis ∫uperficie, omni ∫ublatâ angulari ∫cabritie, continuetur, per domûs interiora ad ultimum terminum exten∫us, ubi orificium amplum N O. in certum locum hominibus frequentem directus, omnium ∫tupore Mu∫icam exhibebit : Mu∫ici enim intra fornicem ∫phœricum I F G H. per portulam K. ingre∫∫i, clau∫óque ∫trictè o∫tio, mox ubi cantare inceperint, ecce in occlu∫o loco mirificè intendetur harmonicus ∫onus, a ∫ummum per varias in fornice factas reflexiones incrementum acquirens, cum ∫e exonerare nequeat, ni∫i per tubum L I M N O. per illum, majori adhuc, quàm primò acqui∫ierat, vocum incremento, ad extra per orificium N O. in con∫titutum locum, etiam ad duo, & tria milliaria e∫∫undet, nemine in intermedio ∫pacio exi∫tente, qui prodigio∫am hanc Mu∫icam non percipiat omnibus admiratione attonitis, dum, unde ; cœlone, an terra proveniat harmonicus polyphoni∫mus, ∫u∫picantibus. Quomodo omnis generis in∫trumentorum Mu∫ica in remoti∫∫ima ∫pacia propagari po∫sit.Hoc pacto pe tubum meum jam ante multos annos in ∫ecretiori cubiculi mei rece∫∫u, huju∫modi Mu∫icam per cantores exhibere ∫olebam, quæ adjungo, ut nori Lector, nil hîc me ∫cribere, cujus experimentum non ∫ump∫erim. Hanc verò Mu∫icam exhibere potes, vel tubâ, vel fidium organi, lituorumvé harmono∫â ∫ymphoniâ : hoc loco tubicen, cornicen, tympani∫ta ∫e vel ad remoti∫∫ima ∫patia ∫entire facient : quæ omnia ingenio∫o Phonurgo in executionem deducenda relinquo. Nota tamen hæc effici non po∫∫e ni∫i in loco fixo, & ∫tabili. [...] Technasmas II. Tubum conicuml ita adronare, ut novam, peregrinam, & omnibus incognitam harmoniam in remota ∫pacia exhibeat.Quomodo dirigenda fit Machina, ut Mu∫ica per ventum longè di∫tantibus exhibeatur.Mus∫icam itaque exhibiturus Auditoribus, diige machinam orificio ∫uo E A F. ∫upra fulcrum ∫uum ver∫atilem contra ventum, qui vehementior e∫∫e debet, qui magno impetu tubum eju∫que orificium E A F. ingre∫∫us, chordas in machina I K G H. exten∫as in harmonio∫um ∫onum animabit ; qui deinde in reliquo tubo plurinûm auctus, atque in remota ∫patia per orificium L M. diffu∫us in modum plangentium, & ejulantium, omnium ∫tupore, a admirationer percipietur ; dum, unde tam exotica & lugubris Mu∫ica proveniat, ne∫cii prodigio∫um quemdam polyphoni∫mum è cælo delap∫um ab∫entes & longè di∫∫iti exi∫timabunt ; præ∫entes verò machinam quidem intuebuntur, ∫ed, qua arte & indu∫tria ∫onus producatur, ∫u∫pendi hærebunt ; quæ uti longâ experientiâ à me comprobata ∫unt ; ita veluti certa & infallibilia Lectori curio∫o hoc loco communicanda duxi. Verùm jam ea quoque, per ∫equentes machinulas paulò fu∫iùs exponamus es Mu∫urgia no∫tra extracta. Quæ omina experientia multiplici à me comprobata ∫unt.Technasma III. Aliam machinam harmonicam automatam concinnare, que nullo rotarum, follium, vel Cylindri phonotactici, mini∫terio, ∫ed ∫olo vento aëre perpetuum quendam harmono∫um ∫onum durante vento excitet.Est hoc machinamentum uti novum, ita pror∫us facile & jucundum, & in meo Musæo ∫umma audientium admiratione percipitur ; Silet in∫rumentum, quamdiu fene∫tra fuerit clau∫a, mox verò ac ea aperta fuerit, ecce harmonio∫us quidam ∫onus derepente exortus omnes veluti attonitos reddit ; dum ∫cire nequeunt, unde ∫onus proveniat, vel quodnam in∫trumentum ∫it, neque enim fidicinorum, neque pneumaticorum in∫trumentorum, ∫ed medium quendam & pror∫us pregrinum ∫onum refert. Ita autem in∫trumentum conficitur. Ex ligno pinûs re∫onanti∫∫imo, quibus fidicina in∫trumenta confici ∫olent, in∫trumentum conficiatur 5. palmos longum, latum duos, profundum unum, hoc in∫trumentum 15. chordis æqualibus ex animalium inte∫tinis, veletiam pluribus in∫truas, ut in præ∫enti figura patet. [...] Locus in∫trumenti non in libero aëre in loco clau∫o e∫∫e debet ; ita tamen ut utrínque aër liberum abitum aditùmque habeat. Ventus autem varijs modis con∫tringi pote∫t : primò per canales conicos & cochleatos, quibus vocem ∫uprà intra domum collegimus, deinde per valvas : Sint duæ valvæ ex lignon E F, & B V C D. in F. a V D. ita cunjunctæ, ut tamen vento aditum præbant ad ∫pacium inta F. & K. & F E tabulas parallelas comprehen∫um. [...] Si enim in∫trumenta ad tabulas ∫itum habuerint parallelum, non adeò felicem ; ∫i verò uti diximus, ita obliquatum fuerit, ut mnes chordæ vento expo∫itæ ∫int, optimum ∫uce∫∫um ∫ortietur. Nam juxta venti lenitatem aut vehementiam miram harmoniam intra cubiculum percipies, ∫ubinde omnes chordæ tremulum quendam ∫onum, interdum avium cantus, aut organum hydraulicum, nonnunquam concentum ∫i∫tularum, aliòsque pregrinos ∫onos exprimet, nemine vel ∫u∫picante quodnam in∫trumenti genus id ∫it, aut quâ manu, quo ∫olle, quo articifio harmoniam efficiat, erítque hoc in∫trumentum tantò reconditius, a adminratione dignius ; quantò ∫uerit, occultius, tectiu∫que. Porrò ∫i omnes conclavis fene∫t as clau∫eris, ∫onus pariter occlu∫us ∫ilebit, mox vel ad unam apertam con∫ueto ∫uo ∫ono præ∫entes mirâ voluptate perfundet. [...]Technasma IV. Phonologia Harmonica ad 1. 2. 3. & amplius milliaria in∫tituenda.Experimentum hoc ROMÆ fieri curavimus, & hoc pacto in∫titui pote∫t. Cùm aut Legatos, aut alios Principes in quopiam ∫uburbanæ villæ Palatio ru∫ticationis causâ ver∫antes, peregrinâ aliquâ Mu∫icâ qui∫piam ex Principibus loci Dominus recreare de∫ideret ; ∫ic negotium in∫tituatur. Præparentur 4. tubi conici eju∫dem longitudinis, quos 4. Phona∫ci in A. loco oppotuno con∫i∫tentes, juxta canonem hîc appo∫itum, vel quancùnque aliam melodiam, per tubos in ru∫ticanum palatium Villæ directos, differentiabus vocibus, Ba∫∫o, Tenore, Contralto, Soprano, uti vocant, concepto verborum tenore ∫tentoreà voce in∫onent. Tempus ∫eligatur ad hoc ritè per∫iciendum opportunum, Medio ∫ine ventis, nebulà, pluvii∫que quoeto & tranquillo. Et Ho∫pites in ∫uburbana villa ru∫ticantes harmonicam Melodiam, unde ea proveniat, ne∫cii cim admiratione percipent, tantòque plus ob∫tupe∫cent, quantò Phonologia erit occultior, maximè verò congrueret huju∫modi exceptio Legatis Barbaris, uti Turcis, Arabibus, Per∫is, ∫ub linguis unicuique proprijs, peracta : ∫ed & iis machinis pariter u∫ui e∫∫e po∫∫unt, quas in precedentibus jam expo∫uimus.Technasma V. - Omnis generis experimenta harmonica ∫ympathica exhibens.Sympathica experimenta vocamus illa, quæ ad ∫onum aliorum re∫onant intacta, mirâ quâdam ∫onorium corporum proportione & ∫imilitudine, quâ fit, ut ad ∫onitum unius altera quoque moveatur intacta : quæ quidem proportio in corporibus non tantum homogeneis, ∫ed & in heterogeneis locum habet. Unde plurima contingunt naturæ miracula, quorum tamen nemo facile, ni∫i mu∫icorum Arcanorum in∫ignem habuerit notitiam, rationem reddiderit. Et chordam quidem alteram intactam movere non in uni∫onum tantùm, ∫ed a in diapa∫on, & diapente quoque concordatas, pænè vulgare e∫t ; quamvis ∫emper tantò intacta tremat vehementiùs, quantò fuerit uni∫ono vicinior ; Non a∫∫iganbimus hoc loco rationem hujus effectûs, cùm ∫u∫∫imè eam in ∫equenti libro expo∫ituri ∫imus, ∫ed tantùm modum, quo plurima in Magia naturali admiranda contingere po∫∫int, aperiemus. [...] Experimentum VII. Ut surd aster mu∫icam percipiat. [...]Technasma I.Quemadmodùm hodie tubi optici conficiuntur, qui intra cubiculum exhibent quicquid foris ab hominibus agitur, dextrè, ∫ini∫trè, indernè, ∫upernè repræsentatum, totùmque artificium con∫i∫tit in varia reflexione ∫pecierum extrin∫ecarum in ∫peculum pro motu tubi factâ, ut ∫i quis nô∫∫e cupiat, quid in foro aut plateâ peragatur, i tubum primo egregiâ arte in∫tructum vertat, unàcum ∫peculo ci∫tulæ ad lucem ∫uperfluam impediendam inclu∫o. et variæ hominum formæ, habitus, ge∫tù∫que inter ∫peculum reflexæ tubum in∫picienci mox, ac ∫i præ∫entes forent, comparebunt. Videbit itaque tubi∫pex omnia, quæ foris geruntur, ip∫e omnibus invi∫ibilis : Res ∫anè u∫ui noca & in∫olita, quo & nos olim lu∫imus. Haud ∫ecus tibi tubum acu∫ticum parabimus, quo intra ∫ecterum cubiculum omnia ea, quæ ∫ive in foro, ∫ive atrio alicujus palatii homines garriunt, audias. [...]PHONURGIÆ - LIBER II.Phonosophia Nova, quâ reconditæ, a ab∫tru∫æ ∫onorum rationes per numeros exponuntur.Præfatio.Quandoquidem plures ∫oni gene∫in exactiùs nô∫∫e de∫ideraturos prævideo, ut & hi∫ce plenam ∫atisfactionem daremus, hîc ea, quæ olim in Mu∫urgia pro∫ecuti ∫umus, paulò ampliùs demon∫trabimus. Quantam enim vim non ∫olùm in hominum animos affectù∫que concitandos harmonicus ∫onus, ∫ed & in ip∫a animalia po∫∫ideat ; plena ∫unt omnium ∫criptorum monumenta. Quænam itaque hujus tam mirifici effectus cau∫a ∫it, aperiemus, ab ovo rem ordituri. Ex quibus apertè cogno∫cet Lector curio∫us, quomodo chorda tacta, alteram intactam moveat : quomodo inde ∫ive voces ∫ive in∫trumenta mu∫ica ∫piritus incitent, & quàm mirificos effectus in affectionibus Iræ, Amoris, Comi∫erationis Furorí∫que tum in artificio∫a harmonicâ Symphoniâ, tum in ip∫orum ∫onororum corporum colli∫ione naturâ præ∫ent ; & quomodo tandem multiplici phona∫cos, concentu, homines ad quo∫cunque affectus remoti∫∫imis etiam locis diffiti (tantò ubique ùajori ∫tupore, quantò in remotiora ∫patia propagata Symphonia occultiùs ∫e audentium auribus ∫i∫tit) excitari queant, o∫tendemus ; ∫ed ad relicti Rhombi filum revertamur. [...] »
Source : Kircher, Athanasius (R.P. Athanasii Kircheri) (1673), "Phonurgia Nova sive Conjugium Mechanico-physicum artis et naturae Paranympha Phonosophia concinnatum", per Rudolphum Dreherr. pp. 111-115, pp. 142-166, p. 171.
Source : Murray-Schafer, Robert (1977), “The Tuning of the World”, New York : Alfred A./Knopf.
Source : Murray-Schafer, Robert (1977[1979]), “Le Paysage Sonore”, trad. de l’anglais par Sylvette Gleize, Collection « Musiques et Musiciens », Paris : Fondation de France, Ed. Jean-Claude Lattès, 1979, p. 134.
Source : Murray-Schafer, Robert (1977[2010]), “Le Paysage Sonore - Le monde comme musique”, trad. de l’anglais par Sylvette Gleize (révision), Collection « Domaine Sauvage », Marseille : Éditions Wildproject, 1979, p. 142.
Urls : http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k111869n.r=Phonurgia+Nova.langFR (last visited ) http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k111869n.image.r=Phonurgia+Nova.f153.langFR (last visited ) http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k111869n.image.r=Phonurgia+Nova.f186.langFR (last visited ) http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k111869n.image.r=Phonurgia+Nova.f215.langFR (last visited ) http://echo.mpiwg-berlin.mpg.de/ECHOdocuView?start=161&viewMode=images&ws=2&mode=imagepath&url=%2Fmpiwg%2Fonline%2Fpermanent%2Flibrary%2FNXS3BTBA%2Fpageimg&pn=161 (last visited )

No comment for this page

Leave a comment

:
: